Hľadaný výraz: Lk 22,24-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. 25 Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. 28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; 29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

1

mail   print   facebook   twitter